Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 173

Precedente Successiva

Caput IX.
In Cadaveribus sensum reperiri, et de putredine.
~ Passim ad manifestationem falsitatis vulgaris argumenti devenimus;
quo putant nequaquam omnia sentire cum mortua
corpora propterea mortua dicantur, quod sensu penitus
privata sunt, quadoquidem videmus vivi qualitates in
mortuo vel exiguas remanere. Quoniam vero id per nosse dogmati
nostro toti necessarium est, veniam ad demonstrationes; primo tamen
advertens, mortem animalium solo abscessu fieri spiritus, qui habitat
in capite, intercurrit per nervosum genus, et sensum motumque
exquisitum toti praestat animali, et quamvis non destruatur Corpus,
sed integrum remaneat, ut in suffocationibus patuit, nihilominus moritur
animal. At mors rerum simplicium est mutatio in aliud Ens, sicut
spiritus in aerem, aqua in terram, aut ignem, quoniam similaria sunt
et uniformia, idcirco sola mutatione formae alienantur a proprio esse.
Animalia vero multiformia sunt et composita, solaque separatione
desinunt esse. Igitur spiritus in aëre sentit postea sensu quidem aëreo,
amittitque memoriam corporis in quo fuit interclusus, quoniam magnae
mutationis passio aufert passiones motionesque antecedentes, et
ipsa est fluvius lethaeus. Corpus autem remanet cum sensu proprio
obtuso, naturae ipsius conveniente; sique spiritus in nervis relinquitur,
sentit adhuc, ut palam fit in caudis anguillarum et lacertorum.
Quae ideo postremo moriuntur sicut et cor, quia vasa spiritus angusta
sunt nec facile permittunt illi exitum; pariter cum lanij decoriant boves,
quibusdam in partibus caro tremit et movetur et contrahitur manifesto
sensu. Interfecti quoque homines in conspectu mox interfectoris,
sanguinem emittunt et fervent ira, vel timore sentientes per affectum
aeris communem adesse odiosum hostem. Et hoc indicio utuntur
legisperiti, ad agnoscendum homicidam. Quidam Nucerinus occidit
hominem et obruit humo; positusque est in carcerem aliam ob
causam post 20. dies pluviae illuvio cadaver detexit, detulitque usque
in plateam civitatis, ubi erant carceres. Cumque cadaver inspectaret
proximus de fenestra interfector, cepit ebullire cadaver, et sanguinem
mittere ex vulneribus non sine terrore illius conscij sceleris. Quo abeunte
ebullitio cessavit, et redeunte rediit. Ac ille homo seorsum confessus
est mihi hoc post 29. annos. Quapropter remanet affectus non
modo in exhalante spiritu, sed etiam in corpulentia, in qua sanguis
est, et tenuitas: Sic et nos inimicum obviam habentes, aut ebullimus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche